monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 12, 9
Paulo post Numa in honorem imparis numeri unum adiecit diem, quem Ianuario dedit, ut tam in anno quam in mensibus singulis, praeter unum Februarium, impar numerus servaretur, quasi inferis et diminutio et par numerus conveniret. Cum ergo Romani ex hac distributione Pompilii ad lunae cursum, sicut Graeci, annum proprium computarent, necessario et intercalarem mensem instituerunt more Graecorum. Nam et Graeci cum animadverterent temere se CCCLIIII diebus ordinavisse annum, quoniam appareret de solis cursu, qui CCCLXV diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo XI dies et quadrantem, intercalares statuta ratione commentati sunt, ita ut octavo quoque anno XC dies, ex quibus tres menses tricenorum dierum computaverunt, intercalarent.